- COLLATIO
- COLLATIOapud Honorium Augustodun. l. 2. c. 63. Durandum, in Rationali, l. 5. c. 9. §. 11. Haeftenum, Disquisition. Monastic. l. 9. tract. 5. Alios, dicitur sacrorum Librorum lectio apud Monachos praesertim, quae statis horis, maxime post cenam, coram iis fiebat. Quasi Collocutio seu Confabulatio, inquit Smaragdus in Regula, c. 42. quod de Scripturis divinis aliis conferentihus interrogationes, conferunt alii congruas responsiones, et sic quae diu latuerunt occulta, confer entibus patefiunt perspicua. Cuius sacri ritus orgiinem aperit Honorius, l. c. Quod Religiosi ad Collationem conveniunt, hoc a sanctis Patribus acceperunt, qui in Vesperis solebant convenire et de Scripturis insimul conferre, et, quae ipsi tunc invicem contulerint, Collationes dicebantur etc. Vide quoque infra Homilioe, it. verbo Tractare. Collatione Scripturae, itum est progressu temporis ad collationem Patrum, ad quam tribus in hebdomade vicibus, post celegratam Tertiam, datô signô, conveniri consuevisse, legas in Regula S. Isidori, c. 8. Quia vero a Collationibus istinsmodi Monasticis surgentes ad bibitionem se accingebant, hinc serotinae cenae Collationum appellationem videntur sortitae. Udalricus, Consuetudinum Cluniac. l. 1. c. 13. De collatione surgunt ad Charitatem, et de vino, quod nunc propinatur, nullus omnino praesumit abstinere; ut non aliquantulum gustet. Quomodo porro Collationes fierent, docet Liber Usuum Ordninis Cisterciensis, c. 81. Scripsêre eiusmodi Collationes Cassianus et Odo Cluniac. laudati Carolo du Fresne, quem vide in Glossario, in vocibus Collatio, item Collecta: ut et infra, voce Silentiarii.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.